XX. [Ib. IV, 2.] |
Quod autem ait, Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum; hoc est, quia Abraham sine Lege dum non ex operibus Legis gloriam conquirit, quasi suis viribus Legem impleat, cum adhuc Lex ista data non esset, Dei illa gloria, non sua est. Non enim merito sui tanquam ex operibus, sed Dei gratia fide justificatus est. |