XXI. [Ib. IV, 4.] |
Quod autem ait, Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum, dixit quemadmodum homines hominibus reddant mercedem. Nam Deus per gratiam dedit, quia peccatoribus dedit, ut per fidem juste viverent, id est bene operarentur. Quod ergo bene operamur jam accepta gratia, non nobis, sed illi tribuendum est, qui per gratiam nos justificavit. Nam si debitam mercedem vellet reddere, poenam redderet debitam peccatoribus. |