XXII. [Ib. IV, 5.]
Quod autem ait, Qui justificat impium, hoc est ex impio pium facit, ut de caetero in ipsa pietate permaneat atque justitia; quia ideo justificatus est ut justus sit, non ut peccare sibi licere arbitretur.