PROPOSITIO PRIMA. [ROM. cap. 1, V\. 4.]

Quod autem ait, Secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, id est, quia Spiritus donum acceperunt post ejus resurrectionem: mortuorum vero resurrectionem memorat, quia in ipso omnes crucifixi sumus, et resurreximus.