XXVI. [Ib. V, 3.] |
Quod autem ait, Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, et caetera gradatim perducit usque ad charitatem Dei; quam charitatem dum dicit nos habere per donum Spiritus, monstrat illa omnia quae possemus nobis tribuere, Deo esse tribuenda, qui per Spiritum sanctum gratiam dare dignatus est. |