|
Quod autem ait, Usque ad Legem enim peccatum in mundo
fuit, intelligendum est quousque veniret gratia. Contra
eos enim dictum est, qui arbitrantur per Legem auferri
potuisse peccata. Dicit autem Apostolus manifestata esse
peccata per Legem, non autem ablata, cum dicit,
Peccatum autem non deputabatur, cum Lex non esset. Non
enim ait, non erat; sed, non deputabatur. Neque cum
Lex data est, ablatum est; sed deputari coepit, id
est, apparere. Non ergo putemus, usque ad Legem, ita
dictum esse, quasi jam sub Lege non esset peccatum: sed
sic dictum est, usque ad Legem, ut totum Legis tempus
annumeres usque ad finem Legis, quod est Christus.
|
|