XXIX. [Ib. V, 14.]

Quod autem ait, Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et in iis qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae , duobus modis distinguitur: aut, In similitudinem praevaricationis Adae regnavit mors; quia et qui non peccaverunt, ex origine mortalitatis Adam, mortui sunt. Aut certe, Regnavit mors et in his qui non in similitudinem praevaricationis Adae peccaverunt, sed ante Legem peccaverunt: ut illi peccasse intelligantur in similitudinem praevaricationis Adae, qui Legem acceperunt; quia et Adam accepta praecepti lege peccavit. Sane etiam id quod dictum est, usque ad Moysen, totum tempus Legis intelligendum est. Forma autem futuri dictus est Adam, sed a contrario: ut quomodo per illum mors, sic per Dominum nostrum vita.

[Ib. V, 15-19.] Quod autem ait, Sed non sicut delictum, ita est et donatio, duobus modis donatio praecellit: vel quod multo magis abundat gratia, quia utique in aeternum per illam vivitur; temporaliter autem per mortem Adae mors regnavit: vel quod unius delicti condemnatione mors multorum facta est per Adam; per Dominum autem nostrum Jesum Christum multorum delictorum donatione data gratia in vitam aeternam. Aliam vero differentiam sic explicat dicens: Et non sicut per unum peccantem ita est et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis, ad justificationem. Ex uno ergo quod dictum est, subauditur, delicto; quia sequitur, gratia autem ex multis delictis. Ergo haec differentia est, quod in Adam unum delictum damnatum est, a Domino autem multa donata sunt. Quod ergo sequitur, ambas istas differentias tenet, ut explicetur sic: Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Quod ergo dixit, Multo magis regnabunt, ad vitam aeternam pertinet: quod autem dixit, Abundantiam gratiae accipiunt, ad donationem multorum pertinet delictorum. Post explicatas autem has differentias, redit ad formam unde coeperat, cujus ordinem suspenderat, cum diceret: Sicut enim per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors (Rom. V, 12). Ad quod nunc redit, cum dicit: Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; ita et per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi; ita et per unius obedientiam justi constituentur multi. Haec est forma futuri Adam, de qua superius loqui coeperat, et ejus aliquas differentias interponens distulerat ordinem, ad quem nunc redeundo conclusit, dicens, Itaque sicut per unius delictum in omnes homines, etc.