|
Quod autem ait, Lex subintravit ut abundaret delictum,
ipso verbo satis significavit nescisse Judaeos qua
dispensatione Lex data sit. Non enim data est quae
posset vivificare; quia gratia vivificat per fidem: sed
data est Lex ad ostendendum quantis quamque arctis
vinculis peccatorum constringerentur, qui de suis viribus
ad implendam justitiam praesumebant. Sic abundavit
peccatum, cum et concupiscentia ex prohibitione ardentior
facta est, et peccantibus contra legem praevaricationis
crimen accessit. Quod intelligit qui secundum gradum in
illis quatuor gradibus considerat .
|
|