XXXI. [Ib. VI, 1, 2.]

Quod autem ait, Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit. Qui mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? hinc ostendit de praeteritis peccatis factum esse ut donarentur, et in eo superabundasse gratiam, ut praeterita peccata dimitterentur . Ergo quisquis adhuc quaerit augmenta peccati, ut augmentum gratiae sentiat, non intelligit se id agere, ut nihil in eo gratia operetur. Opus enim gratiae est ut moriamur peccato.