|
Quod autem ait, Hoc scientes, quia vetus homo noster
simul crucifixus est, ut evacuaretur corpus peccati,
refertur ad illud quod per Moysen dictum est, Maledictus
omnis qui in ligno pependerit (Deut. XXI, 23).
Veteris enim hominis crucifixio significata est in cruce
Domini, sicut novi hominis instauratio in resurrectione
significata est. Manifestum est autem secundum eum nos
agere veterem hominem, qui maledictus est: propter quem
peccatum et de Domino dictum esse nemo ambigit, quod
peccata nostra portavit (Isai. LIII, 11), et
peccatum pro nobis fecit (II Cor. V, 21), et de
peccato condemnavit peccatum (Rom. VIII, 3).
Quid est autem evacuare corpus peccati? Ipse exposuit:
Ut ultra non serviamus peccato. Et illud quod ait, Si
mortui sumus cum Christo, hoc est, si crucifixi sumus
cum Christo. Dicit enim alio loco: Qui enim Christi
Jesu sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et
concupiscentiis (Galat. V, 24). Non ergo Domino
maledixit Moyses, sed quid ostenderet ejus crucifixio
prophetavit.
|
|