|
Quod autem ait, Peccatum enim in vobis non dominabitur:
non enim estis sub Lege, sed sub gratia, utique ad
tertium illum gradum jam pertinet, ubi homo jam mente
servit Legi Dei, quamvis carne serviat legi peccati
(Rom. VII, 25). Non enim obaudit desiderio
peccati, quamvis adhuc sollicitent concupiscentiae, et
provocent ad consensionem, donec vivificetur etiam
corpus, et absorbeatur mors in victoriam (I Cor.
XV, 54). Quia ergo non consentimus desideriis
pravis, in gratia sumus, et non regnat peccatum in nostro
mortali corpore: et omnino ex illo loco ubi ait, Qui
mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo (Rom.
VI, 12, 2)? eum describit, qui est sub gratia
constitutus. Cui autem dominatur peccatum, quamvis velit
peccato resistere, adhuc sub Lege est, nondum sub
gratia.
|
|