|
Quod autem dicit, Mulier enim sub viro, vivo marito,
vincta est legi; si autem mortuus fuerit vir ejus,
evacuata est a lege viri, etc., animadvertendum est
istam similitudinem in hoc differre ab ea re propter quam
adhibita est, quod hic virum dicit mori, et mulier nubat
cui volet, liberata utique a lege viri: ibi autem cum
constituat animam quasi mulierem, virum autem quasi
passiones peccatorum, quae operantur in membris, ut
fructum ferant morti, id est, ut tali conjugio proles
digna nascatur; et Lex quae data est non ad auferendum
peccatum, vel ad liberationem a peccato, sed ad
ostendendum peccatum ante gratiam; per quod factum est ut
sub Lege positi vehementiori desiderio peccandi
raperentur, et amplius etiam praevaricatione peccarent:
cum ergo et ibi tria sint, anima tanquam mulier,
passiones peccatorum tanquam vir, et Lex tanquam lex
viri, non ibi tamen peccatis mortuis, tanquam viro
mortuo, liberari animam dicit; sed ipsam animam mori
peccato, et liberari a Lege, ut sit alterius viri, id
est Christi, cum mortua fuerit peccato, quamvis adhuc
quasi vivente ipso peccato: quod fit cum adhuc manentibus
in nobis desideriis et incitamentis quibusdam ad
peccandum, non obedimus tamen, neque consentimus, mente
servientes legi Dei; quia mortui sumus peccato.
Morietur autem et peccatum, cum reformatio corporis in
resurrectione facta fuerit, de qua post dicit,
Vivificabit et mortalia corpora vestra, propter Spiritum
manentem in vobis (Rom. VIII, 11).
|
|