XXXVII. [Ib. VII, 8, 13.]

Quod autem dicit, Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam, intelligendum est non omnem fuisse concupiscentiam, antequam prohibitione aucta esset. Augetur enim prohibitione concupiscentia, quando deest gratia liberantis: ideo nondum est omnis antequam prohibeatur; cum autem prohibita fuerit, desistente, ut diximus, gratia, tantum crescit concupiscentia, ut ita in suo genere omnis, id est consummata fiat, ut etiam contra Legem fiat, et praevaricatione crimen accumulet. Quod autem dicit, Sine Lege enim peccatum mortuum est, non quia non est, dixit mortuum est, sed quia latet: quod in consequentibus manifestat, cum dicit, Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. Bona est enim Lex; sed sine gratia ostendit tantummodo peccata, non tollit.