XXXIX. [Ib. VII, 11.]

Quod autem ait, Peccatum enim, occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit, ideo dictum est, quia desiderii prohibiti fructus dulcior est. Unde etiam quaecumque peccata occulte fiunt, dulciora sunt: quamvis mortifera ista dulcedo sit. Inde est quod apud Salomonem fallacis doctrinae imagine sedens mulier, et invitans ut ad se veniant insipientes, scribitur dicere: Panes occultos libenter edite, et aquam furtivam dulcem bibite (Prov. IX, 17). Ista dulcedo est occasio per mandatum inventa peccati: quae cum appetitur, utique fallit, et in majores amaritudines vertit.