XLI. [Ib. VII, 14.]

Quod autem ait, Scimus quia Lex spiritualis est, ego autem carnalis sum, satis ostendit non posse impleri Legem, nisi ab spiritualibus, quales facit gratia Dei . Similis enim quisque factus ipsi Legi, facile implet quod praecipit; nec erit sub illa, sed cum illa: is est autem qui jam non capitur temporalibus bonis, nec terretur temporalibus malis.