XLII. [Ib. VII, 14.] |
Quod autem ait, Venumdatus sub peccato, intelligendum est quod unusquisque peccando animam suam diabolo vendit, accepta tanquam pretio dulcedine temporalis voluptatis. Unde et Dominus Redemptor noster dictus est, quia hoc modo quo dictum est, venditi eramus. |