|
Quod autem ait, Quod enim operor, ignoro, potest
videri minus intelligentibus, contrarium esse illi
sententiae qua dixit, Peccatum, ut appareat peccatum,
per bonum mihi operatum est mortem. Quomodo enim
apparet, si ignoratur? Sed ignoro, sic dictum est hoc
loco, ut intelligatur, non approbo. Quomodo enim
tenebrae non videntur, sed lucis comparatione sentiuntur;
hoc est autem sentire tenebras, quod est non videre: sic
et peccatum, quia non illustratur luce justitiae, non
intelligendo dignoscitur, siuti tenebras dictum est non
videndo sentiri. Et ad hoc pertinet quod in Psalmo
dicitur, Delicta quis intelligit (Psal. XVIII,
13)?
|
|