XLIV. [Ib. VII, 19, 20.]

Quod autem ait, Non enim quod volo, hoc ago; sed quod nolo, hoc facio. Si autem quod nolo, hoc facio, consentio Legi, quoniam bona est, satis quidem Lex ab omni criminatione defenditur: sed cavendum, ne quis arbitretur his verbis auferri nobis liberum voluntatis arbitrium, quod non ita est. Nunc enim homo describitur sub Lege positus ante gratiam. Tunc enim peccatis vincitur, dum viribus suis juste vivere conatur sine adjutorio liberantis gratiae Dei. In libero autem arbitrio habet ut credat Liberatori, et accipiat gratiam, ut jam illo qui eam donat liberante et adjuvante non peccet; atque ita desinat esse sub Lege, sed cum Lege vel in Lege, implens eam charitate Dei, quod timore non poterat.