XLV-XLVI. [Ib. VII, 23-25.]

Quod autem ait, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis, legem peccati dicit, qua quisque carnali consuetudine implicatus astringitur. Hanc repugnare ait legi mentis suae, et se captivare sub lege peccati: unde intelligitur ille homo describi, qui nondum est sub gratia . Si enim repugnaret tantum consuetudo carnalis, et non captivaret, non esset damnatio. In eo enim est damnatio, quod obtemperamus et servimus desideriis pravis carnalibus. Si autem existant, et non desint talia desideria, non tamen his obediamus; non captivamur, et sub gratia jam sumus, de qua loquetur cum exclamaverit et imploraverit Liberatoris auxilium, ut possit per gratiam charitas, quod per Legem timor non poterat. Dixit enim, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et subjecit, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Deinde incipit describere hominem sub gratia constitutum: qui tertius gradus est illorum quatuor quos superius distinximus (Prop., 13). Ad hunc gradum jam pertinet quod statim subjungit, Igitur ego ipse mente servio Legi Dei, carne autem legi peccati: quia licet existentibus desideriis carnalibus, jam non servit consentiendo ad faciendum peccatum, qui sub gratia constitutus mente servit Legi Dei, carne autem legi peccati. Legem autem peccati dicit ex transgressione Adae conditionem mortalem, qua mortales facti sumus. Ex hac enim labe carnis concupiscentia carnalis sollicitat, et secundum hanc dicit alio loco: Fuimus et nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3).