|
Quod autem ait,
|
“Quod enim impossibile erat Legi, in
quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in
similitudine carnis peccati, et de peccato damnavit
peccatum in carne, ut justitia Legis impleretur in
nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum
spiritum,”
|
|
manifestissime docet, eadem ipsa praecepta
Legis propterea non impleta, quamvis essent implenda,
quoniam quibus data erat Lex ante gratiam, dediti erant
carnalibus bonis, et ex his beatitudinem acquirere
cupiebant, neque metuebant, nisi cum talibus bonis
imminebat adversitas; et ideo cum illa temporalia bona
turbarentur, facile recedebant a praeceptis Legis.
Infirmabatur ergo Lex non implendo quod praecipiebat;
non sua culpa, sed per carnem, id est, eos homines qui
carnalia bona appetendo non amabant Legis justitiam, sed
ei temporalia commoda praeponebant. Ideo Liberator
noster Dominus Jesus Christus suscipiendo mortalem
carnem, venit in similitudine carnis peccati. Carni enim
peccati debita mors est. At vero illa mors Domini,
dignationis fuit, non debiti: et tamen hoc quoque
Apostolus peccatum vocat susceptionem mortalis carnis,
quamvis non peccatricis, ideo quia immortalis tanquam
peccatum facit cum moritur. Sed de peccato, inquit,
damnavit peccatum in carne. Id enim egit mors Domini,
ne mors timeretur, et ex eo jam non appeterentur
temporalia bona, nec metuerentur temporalia mala, in
quibus carnalis erat illa prudentia, in qua impleri Legis
praecepta non poterant. Hac autem prudentia in homine
Dominico destructa et ablata, justitia Legis impletur,
cum secundum carnem non ambulatur, sed secundum spiritum.
Unde verissime dictum est, Non veni Legem solvere, sed
implere (Matth. V, 17). Plenitudo ergo Legis
charitas (Rom. XIII, 10). Et charitas eorum
est qui secundum spiritum ambulant. Haec enim ad gratiam
pertinet Spiritus sancti. Quando enim non erat charitas
justitiae, sed timor, Lex non implebatur.
|
|