III. [Ib. I, 18.]

Quod autem dicit, Revelatur ira Dei de coelo super omnem impietatem, etc., ait et Salomon de sapientibus mundi: Si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum; quomodo ipsius mundi Dominum et Creatorem non facilius invenerunt (Sap. XIII, 9)? Sed quos arguit Salomon, non cognoverunt per creaturam Creatorem: quos autem arguit Apostolus, cognoverunt; sed gratias non egerunt, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et ad colenda simulacra deciderunt (Rom. I, 21-23). Nam sapientes Gentium quod invenirent Creatorem, manifeste idem apostolus, cum Atheniensibus loqueretur, ostendit. Cum enim dixisset, Quia in ipso vivimus, et, movemur et sumus; addidit, Sicut et quidam secundum vos dixerunt (Act. XVII, 28). Hac autem intentione prius arguit impietatem Gentium, ut ex hac probet etiam ad gratiam posse pertingere conversos. Injustam est enim ut poenam subeant impietatis, et praemium fidei non accipiant.