XLIX. [Ib. VIII, 7.]

Quod autem ait, Quia prudentia carnis inimica in Deum: Legi enim Dei non est subjecta; nec enim potest, ostendit quid dixerit, inimica: ne quis putaret tanquam ex adverso principio aliquam naturam, quam non condidit Deus, inimicitias adversus Deum exercere. Inimicus ergo Dei dicitur, qui Legi ipsius non obtemperat, et hoc per carnis prudentiam, id est, cum appetit temporalia bona, et timet temporalia mala. Definitio enim prudentiae in appetendis bonis et vitandis malis explicari solet. Quapropter recte appellat Apostolus carnis prudentiam, qua haec appetuntur pro magnis bonis, quae non perseverant cum homine; et ne haec amittantur timetur, quae quandoque amittenda sunt. Non potest autem talis prudentia Legi Dei obtemperare. Sed tunc obtemperatur Legi, cum haec prudentia exstincta fuerit, ut ei succedat prudentia spiritus, qua nec in temporalibus bonis spes nostra est, neque in malis timor. Eadem namque animae natura et prudentiam carnis habet, cum inferiora sectatur; et prudentiam spiritus, cum superiora eligit: quemadmodum eadem aquae natura et frigore congelascit, et calore resolvitur. Sic ergo dictum est, Legi Dei non est subjecta prudentia carnis; nec enim potest; quomodo recte diceretur, nivem non posse calefieri; neque enim potest: sed cum adhibito calore solvitur, et calescit aqua, jam nemo potest eam nivem dicere.