L. [Ib. VIII, 10.] |
Quod autem ait, Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam; Corpus mortuum dicitur, mortale. Ex ipsius enim mortalitate indigentia rerum terrenarum sollicitat animam, et quaedam desideria excitat, quibus ad peccandum non obtemperat qui jam mente servit Legi Dei. |