LI. [Ib. VIII, 11.]

Quod autem ait, Si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis, jam quartum gradum demonstrat ex illis quatuor quos superius distinximus (Prop. 13). Sed gradus iste in hac vita non invenitur. Pertinet enim ad spem qua exspectamus redemptionem corporis nostri, quando corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV, 53, 54). Ibi pax perfecta est, quia nihil molestiarum anima de corpore patitur jam vivificato, et in coelestem qualitatem immutato.