|
Quod autem ait, Non enim accepistis spiritum servitutis
in timorem , sed accepistis spiritum adoptionis filiorum,
in quo clamamus, Abba, Pater, evidentissime duorum
Testamentorum distincta sunt tempora. Illud enim ad
timorem pertinet, Novum autem ad charitatem. Sed
quaeritur quis sit spiritus servitutis? Nam spiritus
adoptionis filiorum, utique Spiritus sanctus est.
Spiritus ergo servitutis in timore, ille est qui
potestatem habet mortis; quia ipso timore per totam vitam
rei erant servitutis qui sub Lege agebant, non sub
gratia. Nec mirum est quod eum acceperunt per divinam
providentiam qui bona temporalia sectabantur, non quia
ipsius est Lex et mandatum. Nam Lex sancta, et
mandatum sanctum, et justum et bonum (Rom. VII,
12): ille autem spiritus servitutis non utique bonus,
quem accipiunt qui praecepta datae Legis implere non
possunt, dum serviunt desideriis carnalibus, nondum
gratia Liberatoris assumpti in filiorum adoptionem. Quia
et ipse spiritus servitutis non habet quemquam in
potestate, nisi qui ei per ordinem divinae providentiae
traditus fuerit, Dei justitia sua cuique tribuente.
Quam potestatem acceperat Apostolus, cum dicit de
quibusdam, Quos tradidi satanae ut discant non
blasphemare (I Tim. I, 20): et iterum de alio,
Jam judicavi, inquit, tradere hujusmodi satanae in
interitum carnis, ut anima salva sit (I Cor. V, 3,
5). Qui ergo nondum sub gratia sunt, et sub Lege
constituti vincuntur peccatis ad obediendum desideriis
carnalibus, et praevaricatione augent reatum criminum
suorum, spiritum acceperunt servitutis, id est, spiritum
ejus qui potestatem mortis habet. Nam si spiritum
servitutis ipsum spiritum hominis intellexerimus, incipit
et spiritus adoptionis ipse intelligi tanquam in melius
commutatus. Sed quia spiritum adoptionis Spiritum
sanctum accipimus, quem manifeste ostendit cum dicit,
Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro; restat
ut spiritum servitutis illum intelligamus, cui serviunt
peccatores: ut quemadmodum Spiritus sanctus a timore
mortis vindicat, sic spiritus servitutis qui potestatem
habet mortis, ejusdem mortis terrore reos teneat; ut se
ad Liberatoris auxilium quisque convertat, etiam ipso
diabolo invito, qui eum semper in potestate habere
desiderat.
|
|