LIII. [Ib. VIII, 19-23.]

Quod autem ait, Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subjecta est non sponte, etc., usque ad id quod ait, Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri, sic intelligendum est, ut neque sensum dolendi et gemendi opinemur esse in arboribus et oleribus et lapidibus, et caeteris hujuscemodi creaturis; hic enim error Manichaeorum est: neque Angelos sanctos vanitati subjectos esse arbitremur; et de his existimemus quod liberabuntur a servitute interitus, cum interituri utique non sint: sed omnem creaturam in ipso homine sine ulla calumnia cogitemus. Non enim creatura ulla esse potest, nisi aut spiritualis, quae excellit in Angelis; aut animalis, quae etiam in vita bestiarum satis apparet; aut corporalis, quae videri aut tangi potest: omnis autem est etiam in homine; quia homo constat spiritu et anima et corpore. Ergo creatura revelationem filiorum Dei exspectat, quidquid nunc in homine laborat, et corruptioni subjacet, illam scilicet manifestationem de qua idem dicit apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria (Coloss. III, 3, 4). Dicit et Joannes: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimus: scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Hanc ergo revelationem filiorum Dei exspectat creatura quae in homine nunc vanitati subjecta est, quamdiu dedita est temporalibus rebus, quae transeunt tanquam umbra. Unde et in Psalmo dicitur: Homo vanitati similis factus est; dies ejus velut umbra praetereunt (Psal. CXLIII, 4). De qua vanitate etiam Salomon loquitur, cum dicit: Vanitas vanitantium , et omnia vanitas: quae abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole (Eccle. I, 2, 3)? De qua item David dicit: Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium (Psal. IV, 3)? Non sponte autem dicit esse subjectam vanitati creaturam, quoniam poenalis est ista subjectio. Non enim homo sicut sponte peccavit, sic etiam sponte damnatus est: quae tamen damnatio non sine spe reparationis irrogata est naturae nostrae. Et ideo, Propter eum, inquit, qui subjecit in spe; quia et ipsa creatura liberabitur a servitute interitus, in libertatem gloriae filiorum Dei; id est, etiam ipsa quae tantummodo creatura est, nondum per fidem aggregata numero filiorum Dei: sed tamen in eis qui credituri erant, videbat Apostolus quod dicit, quia creatura liberabitur a servitute interitus, ut interitui non serviat, cui serviunt omnes peccatores. Peccatori enim dictum est, Morte morieris (Gen. II, 17). Liberabitur autem in libertatem gloriae filiorum Dei, id est, ut et ipsa perveniat ad libertatem gloriae filiorum Dei per fidem: quae fides cum in ea non erat, tantummodo creatura dicebatur. Et ad ipsam refert quod sequitur: Scimus enim quia creatura congemiscit et dolet usque adhuc. Erant enim adhuc credituri qui etiam spiritu subjacebant laboriosis erroribus. Sed ne quis putaret de ipsorum labore tantum dictum esse, subjungit etiam de iis qui jam crediderant. Quanquam enim spiritu, hoc est, mente servirent Legi Dei, tamen quia carne servitur legi peccati (Rom. VII, 25), quamdiu molestias et sollicitationes mortalitatis nostrae patimur, ideo addidit, dicens: Non solum autem ipsi, sed et nos primitias spiritus habentes, et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Non solum ergo, inquit, ipsa quae tantummodo creatura dicitur in hominibus qui nondum crediderunt, et ideo nondum in filiorum Dei numero constituti sunt, congemiscit et dolet: sed etiam nosmetipsi qui credimus, et spiritus primitias habemus, quia jam spiritu adhaeremus Deo per fidem, et ideo non jam creatura, sed filii Dei appellamur; tamen et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Haec enim adoptio, quae jam facta est in iis qui crediderunt, spiritu non corpore facta est. Nondum enim etiam corpus reformatum est in coelestem illam immutationem, sicut spiritus jam mutatus est reconciliatione fidei ab erroribus conversus ad Deum. Ergo etiam in iis qui crediderunt, exspectatur adhuc illa manifestatio quae in corporis resurrectione proveniet: quae pertinet ad quartum illum gradum, ubi ex toto perfecta pax erit, et quies aeterna, nulla nobis ex aliqua parte corruptione resistente, aut sollicitante molestia .