|
Quod autem ait, Similiter et Spiritus adjuvat
infirmitatem nostram: quid enim oremus, sicut oportet,
nescimus, manifestum est eum de Spiritu sancto dicere;
quod in consequentibus clarum est, ubi ait, Quia
secundum Deum interpellat pro sanctis. Nos ergo quid
oremus, sicut oportet, nescimus, duas ob res: quod et
illud quod futurum speramus, et quo tendimus, nondum
apparet; et in hac ipsa vita multa possunt nobis prospera
videri quae adversa sunt, et adversa quae prospera. Nam
et tribulatio quando accidit servo Dei ad probationem vel
emendationem, videtur nonnunquam minus intelligentibus
inutilis: sed si referatur ad illud quod dictum est, Da
nobis auxilium de tribulatione; et vana salus hominis
(Psal. LIX, 15), intelligitur quia plerumque de
tribulatione nos adjvuat Deus; et frustra salus optatur,
quae aliquando adversa est, cum delectatione et amore
hujus vitae implicat animam. Inde est et illud:
Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini
invocavi (Psal. CXIV, 3 et 4). Cum enim
dicit, inveni, significat utilem: non enim recte
gratulamur nos invenisse, nisi quod quaerebamus. Ergo
quid oremus, sicut oportet, nescimus. Deus enim novit
et quid nobis in hac vita expediat, et quid post hanc
vitam daturus sit. Sed ipse Spiritus interpellat
gemitibus inenarrabilibus. Gemere dicit Spiritum, quod
nos gemere faciat charitate, concitans desiderium futurae
vitae: sicut dicit, Tentat vos Dominus Deus vester,
ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3), id
est, ut scire vos faciat. Non enim Deum aliquid latet.
|
|