|
Quod autem ait, Quos vocavit, ipsos et justificavit,
potest movere, et quaeri utrum omnes qui vocati sunt,
justificentur. Sed alibi legimus, Multi vocati, pauci
autem electi (Matth. XXII, 14). Tamen quia
ipsi quoque electi utique vocati sunt, manifestum est non
justificatos nisi vocatos, quanquam non omnes vocatos,
sed eos qui secundum propositum vocati sunt, sicut
superius dixit. Propositum autem Dei accipiendum est,
non ipsorum. Ipse autem exponit quid sit secundum
propositum, cum dicit, Quoniam quos ante praescivit, et
praedestinavit conformes imaginis Filii ejus. Non enim
omnes qui vocati sunt, secundum propositum vocati sunt:
hoc enim propositum ad praescientiam et ad
praedestinationem Dei pertinet; nec praedestinavit
aliquem, nisi quem praescivit crediturum et secuturum
vocationem suam, quos et electos dicit. Multi enim non
veniunt, cum vocati fuerint: nemo autem venit qui vocatus
non fuerit.
|
|