|
Quod autem dicit, Ut sit primogenitus in multis
fratribus, satis docet aliter intelligendum Dominum
nostrum unigenitum, aliter primogenitum. Nam ubi
Unigenitus dicitur, fratres non habet, et naturaliter
est Filius Dei, Verbum in principio, per quod facta
sunt omnia (Joan. I, 1, 3). Secundum
susceptionem autem hominis et incarnationis
dispensationem, per quam nos etiam non naturaliter filios
in adoptionem filiorum vocare dignatus est, primogenitus
dicitur cum adjunctione fratrum. Ubi enim primus
dicitur, non utique solus, sed consecuturis fratribus in
id quo ipse praecessit. Unde et alio loco primogenitum
eum a mortuis dicit, ut sit ipse primatum tenens
(Coloss. I, 18). Resurrectio enim mortuorum ut
jam non moriantur, ante illum nulla: post illum autem
multorum sanctorum est, quos fratres non confunditur
appellare propter ipsam communicationem humanitatis.
|
|