LVII. [Ib. VIII, 35.]

Quod autem dicit, Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? etc., ex superiore sententia pendet, ubi ait, Si tamen compatimur, ut et glorificemur: existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 17, 18). Ad ipsam enim hortationem omnis hujus loci intentio directa est, ne illi quibus loquitur persecutionibus frangerentur, si viverent secundum prudentiam carnis, qua temporalia bona appetuntur, et timentur temporalia mala.