LVIII. [Ib. VIII, 38.]

Quod autem ait, Certus sum enim, et non dixit, Opinor enim; plena fide tenuit, quod nec mors ulla, nec vita temporalis promissa, nec caetera subsequentia possunt credentem a charitate Dei detorquere. Nemo ergo separat, nec qui minatur mortem; quia qui credit in Christo, licet moriatur, vivet: neque qui pollicetur vitam; quia ille dat vitam aeternam. Nam temporalis vitae pollicitatio, aeternae comparatione contemnenda est. Neque Angelus separat, quia licet Angelus, inquit, de coelo descendat, et annuntiet vobis praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 8, 9). Neque principatus, id est, contrarius, quia exuit se ipse hos principatus et potestates, triumphans eos in semetipso (Coloss. II, 15). Neque praesentia neque futura, id est, temporalia vel quae delectant, vel quae premunt, vel quae spem dant, vel quae incutiunt timorem. Neque virtus: et hic virtutem contrariam oportet intelligi, secundum quam dicit, Nemo vasa fortis diripiet, nisi prius alligaverit fortem (Matth. XII, 29). Neque altitudo, neque profundum. Plerumque enim inanis curiositas earum rerum quae inveniri non possunt, aut frustra etiam inveniuntur sive in coelo sive in abysso, separat a Deo, nisi charitas vincat, quae ad certa spiritualia non vanitate rerum quae foris sunt, sed veritate quae intus, homines invitat . Neque creatura alia. Quod duobus modis intelligi potest: aut visibilis creatura, quia et nos, id est anima, creatura sumus, sed invisibilis; ut hoc dixerit, quod nos non separat alia creatura, id est, amor corporum: aut certe quia nos non separat alia creatura a charitate Dei, ex eo quod nulla creatura est alia inter nos et Deum, quae se opponat, et a complexu ejus excludat. Supra humanas enim mentes quae rationales sunt, jam nulla creatura, sed Deus est.