IV. [Ib. I, 21.] |
Quod autem dicit, Cognoscentes Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, hoc caput est peccati, de quo dictum est, Initium omnis peccati superbia (Eccli. X, 15). Qui si gratias egissent Deo, qui dederat hanc sapientiam, non sibi aliquid tribuissent cogitationibus suis. Quapropter in desideria cordis sui traditi sunt a Domino, ut facerent quae non convenirent. |