LIX. [Ib. IX, 5.]

Quod autem dicit, Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, et adjecit, Qui est super omnes Deus benedictus in saecula, plenissimam fidem commendat, quia Dominum nostrum et secundum susceptionem carnis filium hominis confitemur, et secundum aeternitatem Verbum in principio Deum, benedictum super omnes in saecula. Hujus autem confessionis Judaei quoniam partem tenuerunt refelluntur a Domino. Nam cum eos interrogasset, cujus filium dicerent esse Christum; responderunt, David. Hoc autem secundum carnem est. De divinitate vero ejus quod Deus est, nihil responderunt. Ideo Dominus ait eis, Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum (Matth. XXII, 42, 43)? Ut intelligerent hoc se confessos esse tantum, quod Christus filius est David; hoc autem tacuisse, quod est Christus Dominus ipsius David. Illud enim est secundum susceptionem carnis, hoc secundum aeternitatem divinitatis.