|
Quod autem ait,
|
“Nondum enim nascentium, neque
agentium aliquid boni aut mali, ut secundum electionem
propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante
dictum est ei, Quia major serviet minori, sicut scriptum
est, Jacob dilexi, Esau autem odio habui,”
|
|
nonnullos
movet, ut putent apostolum Paulum abstulisse liberum
voluntatis arbitrium, quo promeremur Deum bono pietatis,
vel malo impietatis offendimus. Dicunt enim quod ante
opera aliqua, seu bona seu mala, duorum nondum nascentium
Deus unum dilexerit, alterum odio habuerit. Sed
respondemus, praescientia Dei factum esse, qua novit
etiam de nondum natis, qualis quisque futurus sit. Sed
ne quis dicat: Opera ergo elegit Deus in eo quem
dilexit, quanquam nondum erant, quod ea futura
praesciebat ; quod si opera elegit, quomodo dicit
Apostolus non ex operibus factam electionem? Propterea
ergo intelligendum est, opera bona per dilectionem fieri,
dilectionem autem esse in nobis per donum Spiritus
sancti, sicut idem apostolus dicit: Charitas Dei
diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui
datus est nobis (Rom. V, 5). Non ergo quisquam
gloriari debet ex operibus tanquam suis, quae per donum
Dei habet, cum ipsa dilectio in eo bonum operetur. Quid
ergo elegit Deus? Si enim cui vult donat Spiritum
sanctum, per quem dilectio bonum operatur, quomodo elegit
cui donet? Si enim nullo merito, non est electio;
aequales enim omnes sunt ante meritum, nec potest in rebus
omnino aequalibus electio nominari. Sed quoniam Spiritus
sanctus non datur nisi credentibus, non quidem Deus
elegit opera quae ipse largitur, cum dat Spiritum
sanctum, ut per charitatem bona operemur: sed tamen
elegit fidem. Quia nisi quisque credat in eum, et in
accipiendi voluntate permaneat, non accipit donum Dei,
id est, Spiritum sanctum, per quem diffusa charitate
bonum possit operari. Non ergo elegit Deus opera
cujusquam in praescientia, quae ipse daturus est; sed
fidem elegit in praescientia: ut quem sibi crediturum esse
praescivit, ipsum elegerit cui Spiritum sanctum daret,
ut bona operando etiam vitam aeternam consequeretur.
Dicit enim idem apostolus, Idem Deus qui operatur omnia
in omnibus (I Cor. XII, 6). Nusquam autem
dictum est, Deus credit omnia in omnibus. Quod ergo
credimus, nostrum est: quod autem bonum operamur, illius
qui credentibus in se dat Spiritum sanctum . Hoc autem
exemplum quibusdam Judaeis objectum est, qui Christo
crediderunt, et de operibus ante gratiam gloriabantur, et
dicebant se ipsam Evangelii gratiam per sua bona opera
praecedentia meruisse; cum bona opera in nullo esse
possint, nisi qui acceperit gratiam. Est autem gratia ut
vocatio peccatori praerogetur , cum ejus merita nulla,
nisi ad damnationem praecesserint. Quod si vocatus
vocantem secutus fuerit, quod est jam in libero arbitrio,
merebitur et Spiritum sanctum, per quem bona possit
operari; in quo permanens (quod nihilominus est in libero
arbitrio) merebitur etiam vitam aeternam, quae nulla
possit labe corrumpi.
|
|