|
Quod autem ait, Miserebor cui misertus ero, et
misericordiam praestabo cui misericors fuero, hinc
ostenditur non esse iniquitatem apud Deum; quod possunt
dicere quidam, cum audiunt, Antequam nascerentur,
Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Miserebor enim,
inquit, cui misertus ero. Primo enim misertus est nostri
Deus, cum peccatores essemus ut vocaret nos. Cui ergo
misertus ero, inquit, ut eum vocem, miserebor adhuc ejus
cum crediderit. Quomodo autem adhuc, nisi ut det
credenti et petenti Spiritum sanctum? Quo dato
misericordiam praestabit cui misericors fuerit, id est,
ut faciat eum misericordem, quo bona possit per
dilectionem operari. Nemo ergo sibi audeat tribuere quod
misericorditer operatur; quia Deus illi per Spiritum
sanctum dedit dilectionem, sine qua nemo potest esse
misericors. Non ergo elegit Deus bene operantes, sed
credentes potius, ut ipse illos faciat bene operari.
Nostrum enim est credere et velle, illius autem dare
credentibus et volentibus facultatem bene operandi per
Spiritum sanctum, per quem charitas Dei diffunditur in
cordibus nostris, ut nos misericordes efficiat .
|
|