|
Quod autem ait, Igitur non volentis, neque currentis,
sed miserentis est Dei, non tollit liberum voluntatis
arbitrium; sed non sufficere dicit velle nostrum, nisi
adjuvet Deus, misericordes nos efficiendo ad bene
operandum per donum Spiritus sancti, ad hoc referens,
quod superius dixit, Miserebor cui misertus ero, et
misericordiam praestabo cui misericors fuero. Quia neque
velle possumus, nisi vocemur; et cum post vocationem
voluerimus, non sufficit voluntas nostra et cursus
noster, nisi Deus et vires currentibus praebeat, et
perducat quo vocat. Manifestum est ergo non volentis
neque currentis, sed miserentis Dei esse, quod bonum
operamur: quanquam ibi sit etiam voluntas nostra, quae
sola nihil posset. Unde sequitur etiam de Pharaonis
supplicio testimonium, cum ait Scriptura de Pharaone,
Quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam
meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra.
Sicut enim legimus in Exodo, obduratum est cor
Pharaonis (Exod. X, 1), ut tam evidentibus signis
non moveretur. Quod ergo tunc Pharao non obtemperabat
praeceptis Dei, jam de supplicio veniebat. Non autem
quisquam potest dicere obdurationem illam cordis immerito
accidisse Pharaoni, sed judicio Dei retribuentis
incredulitati ejus debitam poenam. Non ergo hoc illi
imputatur, quod tunc non obtemperaret, quandoquidem
obdurato corde obtemperare non poterat; sed quia dignum se
praebuit, cui cor obduraretur priore infidelitate. Sicut
enim in iis quos elegit Deus, non opera sed fides inchoat
meritum, ut per munus Dei bene operentur: sic in his
quos damnat, infidelitas et impietas inchoat poenae
meritum, ut per ipsam poenam etiam male operentur; sicut
et superius idem dicit apostolus, Et quoniam non
probaverunt Deum in notitia habere, tradidit illos Deus
in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt
(Rom. I, 28). Quapropter ita concludit
Apostolus, Ergo cui vult miseretur, et quem vult
obdurat. Cujus enim miseretur, facit eum bene operari;
et quem obdurat, relinquit eum ut male operetur. Sed et
illa misericordia praecedenti merito fidei tribuitur, et
ista obduratio praecedenti impietati : ut et bona per
donum Dei operemur, et mala per supplicium; cum tamen
homini non auferatur liberum voluntatis arbitrium, sive ad
credendum Deo ut consequatur nos misericordia, sive ad
impietatem ut consequatur supplicium. Qua conclusione
illata, infert quaestionem tanquam a contradicente. Ait
enim: Dicis itaque mihi, Quid adhuc conqueritur? nam
voluntati ejus quis resistit? Cui sane inquisitioni sic
respondet, ut intelligamus spiritualibus viris, et jam
non secundum terrenum hominem viventibus, patere posse
prima merita fidei et impietatis, quomodo Deus praescius
eligat credituros, et damnet incredulos; nec illos ex
operibus eligens, nec istos ex operibus damnans; sed
illorum fidei praestans ut bene operentur, et istorum
impietatem obdurans deserendo, ut male operentur. Qui
quoniam intellectus, ut dixi, spiritualibus patet, a
carnali autem prudentia longe remotus est, sic refellit
inquirentem, ut intelligat se deponere debere prius
hominem luti, ut ista per spiritum investigare mereatur.
Itaque, inquit, O homo tu quis es, qui respondeas
Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare
sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti, ex
eadem conspersione vas facere, aliud quidem in honorem,
aliud in contumeliam? Quamdiu figmentum es, inquit, et
ad massam luti pertines, nondum perductus ad spiritualia,
ut sis spiritualis omnia judicans, et a nemine judiceris,
cohibeas te oportet ab hujusmodi inquisitione, et non
respondeas Deo. Cujus consilium quis scire cupiens,
oportet ut prius in ejus amicitiam recipiatur: quod
contingere nisi spiritualibus non potest, jam portantibus
imaginem coelestis hominis; Jam enim inquit, non vos
dicam servos, sed amicos: omnia enim quae audivi a Patre
meo, nota feci vobis (Joan. XV, 15). Quamdiu
itaque vas fictile es, conterendum est hoc ipsum in te
prius virga illa ferrea, de qua dictum est, Reges eos in
virga ferrea, et tanquam vas figuli conteres eos (Psal.
II, 9): ut corrupto exteriore homine, et interiore
renovato, possis in charitate radicatus et fundatus
comprehendere latitudinem, longitudinem, altitudinem, et
profundum, cognoscere etiam supereminentem scientiam
charitatis Dei (Ephes. III, 16-19). Nunc
itaque cum ex eadem conspersione Deus alia vasa in honorem
facit, alia in contumeliam, non est tuum discutere,
quisquis secundum hanc conspersionem adhuc vivis, id est,
terreno sensu et carnaliter sapis.
|
|