LXIII. [Ib. IX, 22.]

Quod autem ait, Attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, hinc satis significavit obdurationem cordis quae in Pharaone facta est, ex meritis venisse occultae superioris impietatis: quam tamen patienter sustinuit Deus, donec ad illud tempus perduceretur, quo opportune in eum vindicta procederet, ad correctionem eorum quos ab errore instituerat liberare, et ad cultum suum pietate vocando perducere , precibus eorum et gemitibus opem praebens.