|
Quod autem ait, Quos et vocavit nos, non solum ex
Judaeis, sed etiam ex Gentibus: sicut et in Osee
dicit, Vocabo non plebem meam, plebem meam, etc.,
totius hujus disputationis propositum ad hoc perducit, ut
quoniam docuit misericordiae Dei esse quod bene operamur,
non tanquam ex operibus Judaei glorientur, qui cum
Evangelium percepissent, tanquam meritis suis id
tribuendum existimantes, nolebant Gentibus dari: a qua
superbia jam debent desistere, intelligentes quoniam si
non ex operibus, sed misericordia Dei vocamur ut
credamus, et credentibus praestatur ut bene operemur, non
est Gentibus ista invidenda misericordia , quasi praelato
merito Judaeorum, quod nullum est.
|
|