LXV. [Ib. IX, 27.]

Quod autem dicit, Isaias autem clamat pro Israel, Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient, ostendit quemadmodum sit Deus lapis angularis, utrumque parietem in se conjungens (Ephes. II, 20). Testimonium enim Osee prophetae dictum est pro Gentibus, Vocabo non plebem meam, plebem meam, et non dilectam, dilectam (Osee II, 24); et Isaiae testimonium dictum est pro Israel, Quoniam reliquiae salvae fient (Isai. X, 22), ut ipsae deputentur in semen Abrahae, quae crediderunt in Christum: ita concordes ambos populos facit, secundum et Domini testimonium dicentis in Evangelio de Gentibus, Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili, quas oportet me adducere; et erit unus grex, et unus pastor (Joan. X, 16).