LXVI. [Ib. X, 1.]

Quod autem ait, Fratres, bona voluntas cordis mei et deprecatio ad Deum fit pro illis in salutem; hinc jam incipit de spe Judaeorum loqui, ne etiam Gentes superbire audeant adversus Judaeos; Sicut enim Judaeorum superbia refellenda erat tanquam ex operibus gloriantium; sic et Gentibus occurrendum est, ne tanquam Judaeis praelati superbiant.