|
Quod autem dicit,
|
“Prope est verbum in ore tuo, et in
corde tuo; hoc est verbum fidei quod praedicamus: quia si
confitearis in ore tuo quia Dominus est Jesus, et
credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a
mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam,
ore autem confessio fit in salutem;”
|
|
totus hic locus ad
illud refertur quod superius dixit, Verbum enim
consummans et brevians faciet Dominus super terram
(Rom. IX, 28). Remotis enim innumerabilibus et
multiplicibus sacramentis quibus Judaicus populus
premebatur, per misericordiam Dei factum est ut brevitate
confessionis fidei ad salutem perveniremus.
|
|