LXVIII. [Ib. X, 19.]

Quod autem dicit, secundum testimonium Moysi, Ego ad aemulationem vos perducam in non gentem; in gentem insipientem irritabo vos; dicendo, gentem insipientem, exposuit quid dixerit, in non gentem: quasi quod nec gens dicenda sit quae insipiens est. De cujus tamen fide irritandum dicit populum Judaicum, quia illi apprehenderunt quod isti respuerunt. Vel certe in non gentem, in gentem insipientem; quia cum esset gens insipiens omnis populus idola colens, tamen gentilitatem credendo deposuit. Unde illud etiam est: Si igitur praeputium justitias Legis custodiat, nonne praeputium ejus in circumcisione deputabitur (Id. II, 26)? Ut sit hic sensus: Ego in aemulationem vos adducam in eam quae non gens facta est, deponendo gentilitatem per fidem Christi, cum fuisset gens insipiens colendo idola.