LXIX. [Ib. XI, 11.]

Quod autem ait, Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, de tribu Benjamin, ad hoc refertur quod superius dixit, Non potest autem excidere verbum Dei. Non enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israelitae; neque quia sunt semen Abraham, omnes filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen: ut de ipso scilicet populo Judaeorum illi deputentur in semen, qui Domino crediderunt. De hoc item dicit superius, Reliquiae salvae fient (Id. IX, 6, 7, 27).