LXX. [lb. XI, 11.]

Quod autem dicit, Dico ergo, Numquid sic deliquerunt ut caderent? Absit. Sed illorum delicto salus Gentibus , non ideo dicit, quia non ceciderunt; sed quia casus ipsorum non fuit inanis, quoniam ad salutem Gentium profecit. Non ergo ita deliquerunt ut caderent, id est, ut tantummodo caderent, quasi ad poenam suam solum; sed ut hoc ipsum quod ceciderunt, prodesset Gentibus ad salutem. Deinde incipit ex hoc loco Judaeorum populum commendare, etiam de ipso casu infidelitatis, ut non superbiant Gentes; quia etiam casus Judaeorum tam pretiosus existit pro salute Gentium: sed magis debent cavere Gentes ne, dum, superbiunt, similiter cadant.