LXXI. [Ib. XII, 20, 14, 17.]

Quod autem dixit, Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus, multis videri potest repugnare illi sententiae qua Dominus praecepit ut diligamus inimicos nostros, et oremus pro iis qui nos persequuntur (Matt. V, 44): vel huic etiam quam idem apostolus superius dixit, Benedicite persequentes vos; benedicite, et nolite maledicere; et iterum, Nulli malum pro malo reddentes. Quomodo enim quisque diligit eum cui propterea cibum et potum dat, ut carbones ignis congerat super caput ejus, si carbones ignis hoc loco aliquam gravem poenam significant? Quapropter intelligendum est ad hoc dictum esse, ut eum qui nos laeserit provocemus ad poenitentiam facti sui, cum ei nos benefacimus. Isti enim carbones ignis ad exustionem, id est contribulationem spiritus valent, qui est quasi caput animae, in qua exuritur omnis malitia, cum homo in melius per poenitentiam commutatur, ut sunt illi carbones, de quibus dicitur in Psalmis: Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam subdolam? Sagittae potentis acutae cum carbonibus vastatoribus (Psal. CXIX, 3, 44).