|
Quod autem ait, Omnis anima potestatibus sublimioribus
subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo,
rectissime jam monet, ne quis ex eo quod a Domino suo in
libertatem vocatus est, factusque christianus, extollatur
in superbiam, et non arbitretur in hujus vitae itinere
servandum esse ordinem suum, et potestatibus
sublimioribus, quibus pro tempore rerum temporalium
gubernatio tradita est, putet non se esse subdendum. Cum
enim constemus ex anima et corpore, et quamdiu in hac vita
temporali sumus, etiam rebus temporalibus ad subsidium
degendae hujus vitae utamur; oportet nos ex ea parte,
quae ad hanc vitam pertinet, subditos esse potestatibus,
id est, hominibus res humanas cum aliquo honore
administrantibus. Ex illa vero parte qua credimus Deo,
et in regnum ejus vocamur, non nos oportet esse subditos
cuiquam homini, idipsum in nobis evertere cupienti, quod
Deus ad vitam aeternam donare dignatus est. Si quis ergo
putat quoniam christianus est, non sibi esse vectigal
reddendum, aut tributum, aut non esse exhibendum honorem
debitum eis quae haec curant potestatibus; in magno errore
versatur. Item si quis sic se putat esse subdendum, ut
etiam in suam fidem habere potestatem arbitretur eum qui
temporalibus administrandis aliqua sublimitate praecellit;
in majorem errorem labitur . Sed modus iste servandus
est, quem Dominus ipse praescribit, ut reddamus Caesari
quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth.
XXII, 21). Quanquam enim ad illud regnum vocemur
ubi nulla erit potestas hujusmodi, in hoc tamen itinere
dum agimus, donec perveniamus ad illud saeculum ubi fit
evacuatio omnis principatus et potestatis, conditionem
nostram pro ipso rerum humanarum ordine toleremus, nihil
simulate facientes, et in eo ipso non tam hominibus quam
Deo, qui haec jubet, obtemperantes.
|
|