|
Quod autem ait, Vis autem non timere potestatem? bonum
fac, et habebis laudem ex illa, potest movere aliquos,
cum cogitaverint ab istis potestatibus persecutionem saepe
passos fuisse Christianos. Numquid ergo non faciebant
bonum, quia non solum non sunt laudati ab istis
potestatibus, sed etiam poenis affecti et necati sunt?
Consideranda ergo sunt verba Apostoli. Non enim ait,
Bonum fac, et laudabit te potestas; sed ait, Bonum
fac, et habebis laudem ex illa. Sive enim probet factum
tuum bonum, sive persequatur, laudem habebis ex illa;
vel cum eam in obsequium Dei lucratus fueris, vel cum
ejus persecutione coronam merueris. Hoc etiam in
consequentibus intelligitur, cum dicit, Dei enim
minister est tibi in bonum, etiam si sibi in malum.
|
|