LXXIV. [Ib. XIII, 5.]

Quod autem ait, Ideoque necessitati subditi estote, ad hoc valet, ut intelligamus quia necesse est propter hanc vitam subditos nos esse oportere, non resistentes si quid illi auferre voluerint, in quod sibi potestas data est, de temporalibus rebus; quae quoniam transeunt, ideo et ista subjectio non in bonis quasi permansuris, sed in necessariis huic tempori constituenda est. Tamen quoniam dixit, Necessitati subditi estote; ne quis non integro animo et pura dilectione subditus fieret hujusmodi potestatibus, addidit, dicens. Non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam: id est, non solum ad iram evadendam , quod potest etiam simulate fieri; sed ut in tua conscientia certus sis, illius dilectione te facere, cui subditus fueris jussu Domini tui, qui omnes vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4). Et hoc enim cum diceret Apostolus, de ipsis potestatibus agebat. Hoc est quod servis alio loco suadet, Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes (Ephes. VI, 6): ut idipsum quod subduntur dominis suis, non eos oderint, aut fallaciis promereri desiderent.