|
Quod autem dicit. Qui enim diligit alterum , Legem
implevit, ostendit consummationem Legis in dilectione
positam, id est, in charitate. Inde et Dominus in
illis duobus praeceptis totam Legem pendere dicit, et
omnes Prophetas, id est in dilectione Dei et proximi
(Matth. XXII, 37 40.) Unde et ipse qui
Legem venit implere, dilectionem donavit per Spiritum
sanctum, ut quod antea timor implere non poterat,
charitas postmodum impleret. Inde est et illud ejusdem
apostoli, Plenitudo autem Legis charitas: et illud,
Finis autem praecepti est charitas de corde puro, et
conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. 1,
5).
|
|