LXXVI. [Ib. XIII, 11.]

Quod autem ait, Et hoc scientes tempus, quia hora est jam nos de somno surgere, illuc spectat quod dictum est, Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Tempus enim Evangelii significatur, et illa opportunitas salvos faciendi credentes in Deum.